Hľadaný výraz: Lk 22,63-71, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes; 64 et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “ Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ”. 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. 66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum 67 dicentes: “ Si tu es Christus, dic nobis ”. Et ait illis: “ Si vobis dixero, non credetis; 68 si autem interrogavero, non respondebitis mihi. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”. 70 Dixerunt autem omnes: “ Tu ergo es Filius Dei? ”. Qui ait ad illos: “ Vos dicitis quia ego sum ”. 71 At illi dixerunt: “ Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius! ”.

1

mail   print   facebook   twitter